monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 176
{LIV} quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.